라틴어 문장 검색

it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:8)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:4)
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:4)
uror, seu tibi candidos turparunt umeros inmodicae mero rixae sive puer furens inpressit memorem dente labris notam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 133)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
' at illi foeda cicatrix saetosam laevi frontem turpaverat oris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:17)
Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:2)
"nec tempore longo depretiata suas turpant pigmenta figuras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem96)
ibi ipse quintus curru praecipitatus obruente montem multiplici facit ruina, turpans prociduam cruore frontem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium95)
atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:1)
quorum dolore laetatur, pascitur fame, praecipue pulchrum arbitratus ante turpare quam punire damnandos;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:2)
At gemitus Argia viri non amplius aequo corde ferens sociumque animo miserata dolorem, sicut erat laceris pridem turpata capillis et fletu signata genas, ad celsa verendi ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro Thessandrum portabat avo iam nocte suprema ante novos ortus, ubi sola superstate plaustro Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권285)
sensit scopulosa Pylene fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus amnis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권44)
hic et mente Lacon, crudi torrentis alumnus - nec turpavit avos - hastam ultra pectus euntem, ne pudor in tergo, per et ossa et viscera retro extrahit atque hosti dextra labente remittit sanguineam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권180)
"deerat, ut adflictos turparem ego proditor Argos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권192)

SEARCH

MENU NAVIGATION